Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Nos quoque per totum pariter cantabimur orbem,
  2. Iunctaque semper erunt nomina nostra tuis.
  1. Vir tuus est epulas nobis aditurus easdem —
  2. Ultima coena tuo sit, precor, illa viro!
  3. Ergo ego dilectam tantum conviva puellam
  4. Adspiciam? tangi quem iuvet, alter erit,
  5. Alteriusque sinus apte subiecta fovebis?
  6. Iniciet collo, cum volet, ille manum?
  7. Desino mirari, posito quod candida vino
  8. Atracis ambiguos traxit in arma viros.
  9. Nec mihi silva domus, nec equo mea membra cohaerent —
  10. Vix a te videor posse tenere manus!