Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Quaeque super pontum simulato vecta iuvenco
  2. Virginea tenuit cornua vara manu.
  3. Nos quoque per totum pariter cantabimur orbem,
  4. Iunctaque semper erunt nomina nostra tuis.
  1. Vir tuus est epulas nobis aditurus easdem —
  2. Ultima coena tuo sit, precor, illa viro!
  3. Ergo ego dilectam tantum conviva puellam
  4. Adspiciam? tangi quem iuvet, alter erit,
  5. Alteriusque sinus apte subiecta fovebis?
  6. Iniciet collo, cum volet, ille manum?
  7. Desino mirari, posito quod candida vino
  8. Atracis ambiguos traxit in arma viros.
  9. Nec mihi silva domus, nec equo mea membra cohaerent —
  10. Vix a te videor posse tenere manus!
  11. Quae tibi sint facienda tamen cognosce, nec Euris
  12. Da mea nec tepidis verba ferenda Notis!
  13. Ante veni, quam vir — nec quid, si veneris ante,
  14. Possit agi video; sed tamen ante veni.
  15. Cum premet ille torum, vultu comes ipsa modesto
  16. Ibis, ut accumbas — clam mihi tange pedem!