Amores
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Ergo cum possim sacri pars esse triumphi,
- Parce tuas in me perdere, victor, opes!
- Adspice cognati felicia Caesaris arma —
- Qua vicit, victos protegit ille manu.
- Iusta precor: quae me nuper praedata puella est,
- Aut amet aut faciat, cur ego semper amem!