Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Non possunt, licet ipse velis, cessare sagittae;
  2. Fervida vicino flamma vapore nocet.
  3. Talis erat domita Bacchus Gangetide terra;
  4. Tu gravis alitibus, tigribus ille fuit.
  5. Ergo cum possim sacri pars esse triumphi,
  6. Parce tuas in me perdere, victor, opes!
  7. Adspice cognati felicia Caesaris arma —
  8. Qua vicit, victos protegit ille manu.
  1. Iusta precor: quae me nuper praedata puella est,
  2. Aut amet aut faciat, cur ego semper amem!
  3. A, nimium volui — tantum patiatur amari;
  4. Audierit nostras tot Cytherea preces!
  5. Accipe, per longos tibi qui deserviat annos;
  6. Accipe, qui pura norit amare fide!
  7. Si me non veterum commendant magna parentum
  8. Nomina, si nostri sanguinis auctor eques,
  9. Nec meus innumeris renovatur campus aratris,
  10. Temperat et sumptus parcus uterque parens —
  11. At Phoebus comitesque novem vitisque repertor
  12. Hac faciunt, et me qui tibi donat, Amor,