Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Ergo etiam cum me supremus adederit ignis,
  2. Vivam, parsque mei multa superstes erit.
  1. Hoc quoque conposui Paelignis natus aquosis,
  2. Ille ego nequitiae Naso poeta meae.
  3. Hoc quoque iussit Amor — procul hinc, procul este, severae!
  4. Non estis teneris apta theatra modis.
  5. Me legat in sponsi facie non frigida virgo,
  6. Et rudis ignoto tactus amore puer;
  7. Atque aliquis iuvenum quo nunc ego saucius arcu
  8. Agnoscat flammae conscia signa suae,
  9. Miratusque diu 'quo' dicat 'ab indice doctus
  10. Conposuit casus iste poeta meos?'
  11. Ausus eram, memini, caelestia dicere bella
  12. Centimanumque Gyen — et satis oris erat —