Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Vilia miretur vulgus; mihi flavus Apollo
  2. Pocula Castalia plena ministret aqua,
  3. Sustineamque coma metuentem frigora myrtum,
  4. Atque a sollicito multus amante legar!
  5. Pascitur in vivis Livor; post fata quiescit,
  6. Cum suus ex merito quemque tuetur honos.
  7. Ergo etiam cum me supremus adederit ignis,
  8. Vivam, parsque mei multa superstes erit.
  1. Hoc quoque conposui Paelignis natus aquosis,
  2. Ille ego nequitiae Naso poeta meae.
  3. Hoc quoque iussit Amor — procul hinc, procul este, severae!
  4. Non estis teneris apta theatra modis.
  5. Me legat in sponsi facie non frigida virgo,
  6. Et rudis ignoto tactus amore puer;
  7. Atque aliquis iuvenum quo nunc ego saucius arcu
  8. Agnoscat flammae conscia signa suae,
  9. Miratusque diu 'quo' dicat 'ab indice doctus
  10. Conposuit casus iste poeta meos?'