Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Vel pede quod gracili deducit aranea filum,
  2. Cum leve deserta sub trabe nectit opus.
  3. Nec tamen ater erat nec erat tamen aureus ille,
  4. Sed, quamvis neuter, mixtus uterque color —
  5. Qualem clivosae madidis in vallibus Idae
  6. Ardua derepto cortice cedrus habet.
  7. Adde, quod et dociles et centum flexibus apti
  8. Et tibi nullius causa doloris erant.
  9. Non acus abrupit, non vallum pectinis illos.
  10. Ornatrix tuto corpore semper erat;
  11. Ante meos saepe est oculos ornata nec umquam
  12. Bracchia derepta saucia fecit acu.
  13. Saepe etiam nondum digestis mane capillis
  14. Purpureo iacuit semisupina toro.
  15. Tum quoque erat neclecta decens, ut Threcia Bacche,
  16. Cum temere in viridi gramine lassa iacet.
  17. Cum graciles essent tamen et lanuginis instar,
  18. Heu, male vexatae quanta tulere comae!
  19. Quam se praebuerunt ferro patienter et igni,
  20. Ut fieret torto nexilis orbe sinus!