Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Quid male dispositos quereris periisse capillos?
  2. Quid speculum maesta ponis, inepta, manu?
  3. Non bene consuetis a te spectaris ocellis;
  4. Ut placeas, debes inmemor esse tui.
  5. Non te cantatae laeserunt paelicis herbae,
  6. Non anus Haemonia perfida lavit aqua;
  7. Nec tibi vis morbi nocuit — procul omen abesto! —
  8. Nec minuit densas invida lingua comas.
  9. Facta manu culpaque tua dispendia sentis;
  10. Ipsa dabas capiti mixta venena tuo.
  11. Nunc tibi captivos mittet Germania crines;
  12. Tuta triumphatae munere gentis eris.
  13. O quam saepe comas aliquo mirante rubebis,
  14. Et dices: 'empta nunc ego merce probor,
  15. Nescio quam pro me laudat nunc iste Sygambram.
  16. Fama tamen memini cum fuit ista mea.'
  17. Me miserum! lacrimas male continet oraque dextra
  18. Protegit ingenuas picta rubore genas.
  19. Sustinet antiquos gremio spectatque capillos,
  20. Ei mihi, non illo munera digna loco!