Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. At si passa fores, quid erat spatiosius illis?
  2. Contigerant imum, qua patet usque, latus.
  3. Quid, quod erant tenues, et quos ornare timeres?
  4. Vela colorati qualia Seres habent,
  5. Vel pede quod gracili deducit aranea filum,
  6. Cum leve deserta sub trabe nectit opus.
  7. Nec tamen ater erat nec erat tamen aureus ille,
  8. Sed, quamvis neuter, mixtus uterque color —
  9. Qualem clivosae madidis in vallibus Idae
  10. Ardua derepto cortice cedrus habet.
  11. Adde, quod et dociles et centum flexibus apti
  12. Et tibi nullius causa doloris erant.
  13. Non acus abrupit, non vallum pectinis illos.
  14. Ornatrix tuto corpore semper erat;
  15. Ante meos saepe est oculos ornata nec umquam
  16. Bracchia derepta saucia fecit acu.
  17. Saepe etiam nondum digestis mane capillis
  18. Purpureo iacuit semisupina toro.
  19. Tum quoque erat neclecta decens, ut Threcia Bacche,
  20. Cum temere in viridi gramine lassa iacet.