Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Inter ephemeridas melius tabulasque iacerent,
  2. In quibus absumptas fleret avarus opes.
  3. Ergo ego vos rebus duplices pro nomine sensi.
  4. Auspicii numerus non erat ipse boni.
  5. Quid precer iratus, nisi vos cariosa senectus
  6. Rodat, et inmundo cera sit alba situ?
  1. Iam super oceanum venit a seniore marito
  2. Flava pruinoso quae vehit axe diem.