Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. E quibus exierat, traiecit viscera ferro
  2. Filius, et poenae causa monile fuit.
  3. Nec tamen indignum est a divite praemia posci;
  4. Munera poscenti quod dare possit, habet.
  5. Carpite de plenis pendentes vitibus uvas;
  6. Praebeat Alcinoi poma benignus ager!
  7. Officium pauper numeret studiumque fidemque;
  8. Quod quis habet, dominae conferat omne suae.
  9. Est quoque carminibus meritas celebrare puellas
  10. Dos mea; quam volui, nota fit arte mea.
  11. Scindentur vestes, gemmae frangentur et aurum;
  12. Carmina quam tribuent, fama perennis erit.
  13. Nec dare, sed pretium posci dedignor et odi;
  14. Quod nego poscenti, desine velle, dabo!