Amores
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Qualis Amymone siccis erravit in agris,
- Cum premeret summi verticis urna comas —
- Talis eras; aquilamque in te taurumque timebam,
- Et quidquid magno de Iove fecit amor.
- Nunc timor omnis abest, animique resanuit error,
- Nec facies oculos iam capit ista meos.
- Cur sim mutatus, quaeris? quia munera poscis.
- Haec te non patitur causa placere mihi.
- Donec eras simplex, animum cum corpore amavi;
- Nunc mentis vitio laesa figura tua est.
- Et puer est et nudus Amor; sine sordibus annos
- Et nullas vestes, ut sit apertus, habet.
- Quid puerum Veneris pretio prostare iubetis?
- Quo pretium condat, non habet ille sinum!
- Nec Venus apta feris Veneris nec filius armis —
- Non decet inbelles aera merere deos.
- Stat meretrix certo cuivis mercabilis aere,
- Et miseras iusso corpore quaerit opes;
- Devovet imperium tamen haec lenonis avari
- Et, quod vos facitis sponte, coacta facit.