Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Non fuit armillas tanti pepigisse Sabinas,
  2. Ut premerent sacrae virginis arma caput;
  3. E quibus exierat, traiecit viscera ferro
  4. Filius, et poenae causa monile fuit.
  5. Nec tamen indignum est a divite praemia posci;
  6. Munera poscenti quod dare possit, habet.
  7. Carpite de plenis pendentes vitibus uvas;
  8. Praebeat Alcinoi poma benignus ager!
  9. Officium pauper numeret studiumque fidemque;
  10. Quod quis habet, dominae conferat omne suae.
  11. Est quoque carminibus meritas celebrare puellas
  12. Dos mea; quam volui, nota fit arte mea.
  13. Scindentur vestes, gemmae frangentur et aurum;
  14. Carmina quam tribuent, fama perennis erit.
  15. Nec dare, sed pretium posci dedignor et odi;
  16. Quod nego poscenti, desine velle, dabo!