Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Parcite, formosae, pretium pro nocte pacisci;
  2. Non habet eventus sordida praeda bonos.
  3. Non fuit armillas tanti pepigisse Sabinas,
  4. Ut premerent sacrae virginis arma caput;
  5. E quibus exierat, traiecit viscera ferro
  6. Filius, et poenae causa monile fuit.
  7. Nec tamen indignum est a divite praemia posci;
  8. Munera poscenti quod dare possit, habet.
  9. Carpite de plenis pendentes vitibus uvas;
  10. Praebeat Alcinoi poma benignus ager!
  11. Officium pauper numeret studiumque fidemque;
  12. Quod quis habet, dominae conferat omne suae.
  13. Est quoque carminibus meritas celebrare puellas
  14. Dos mea; quam volui, nota fit arte mea.
  15. Scindentur vestes, gemmae frangentur et aurum;
  16. Carmina quam tribuent, fama perennis erit.
  17. Nec dare, sed pretium posci dedignor et odi;
  18. Quod nego poscenti, desine velle, dabo!
  1. Colligere incertos et in ordine ponere crines
  2. Docta neque ancillas inter habenda Nape,