Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Gratia pro rebus merito debetur inemptis;
  2. Pro male conducto gratia nulla toro.
  3. Omnia conductor solvit; mercede soluta
  4. Non manet officio debitor ille tuo.
  5. Parcite, formosae, pretium pro nocte pacisci;
  6. Non habet eventus sordida praeda bonos.
  7. Non fuit armillas tanti pepigisse Sabinas,
  8. Ut premerent sacrae virginis arma caput;
  9. E quibus exierat, traiecit viscera ferro
  10. Filius, et poenae causa monile fuit.
  11. Nec tamen indignum est a divite praemia posci;
  12. Munera poscenti quod dare possit, habet.
  13. Carpite de plenis pendentes vitibus uvas;
  14. Praebeat Alcinoi poma benignus ager!
  15. Officium pauper numeret studiumque fidemque;
  16. Quod quis habet, dominae conferat omne suae.
  17. Est quoque carminibus meritas celebrare puellas
  18. Dos mea; quam volui, nota fit arte mea.
  19. Scindentur vestes, gemmae frangentur et aurum;
  20. Carmina quam tribuent, fama perennis erit.