Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Turpe reos empta miseros defendere lingua;
  2. Quod faciat magni, turpe tribunal, opes;
  3. Turpe tori reditu census augere paternos,
  4. Et faciem lucro prostituisse suam.
  5. Gratia pro rebus merito debetur inemptis;
  6. Pro male conducto gratia nulla toro.
  7. Omnia conductor solvit; mercede soluta
  8. Non manet officio debitor ille tuo.
  9. Parcite, formosae, pretium pro nocte pacisci;
  10. Non habet eventus sordida praeda bonos.
  11. Non fuit armillas tanti pepigisse Sabinas,
  12. Ut premerent sacrae virginis arma caput;
  13. E quibus exierat, traiecit viscera ferro
  14. Filius, et poenae causa monile fuit.
  15. Nec tamen indignum est a divite praemia posci;
  16. Munera poscenti quod dare possit, habet.
  17. Carpite de plenis pendentes vitibus uvas;
  18. Praebeat Alcinoi poma benignus ager!
  19. Officium pauper numeret studiumque fidemque;
  20. Quod quis habet, dominae conferat omne suae.