Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Sola viro mulier spoliis exultat ademptis,
  2. Sola locat noctes, sola licenda venit,
  3. Et vendit quod utrumque iuvat quod uterque petebat,
  4. Et pretium, quanti gaudeat ipsa, facit.
  5. Quae Venus ex aequo ventura est grata duobus,
  6. Altera cur illam vendit et alter emit?
  7. Cur mihi sit damno, tibi sit lucrosa voluptas,
  8. Quam socio motu femina virque ferunt?
  9. Non bene conducti vendunt periuria testes,
  10. Non bene selecti iudicis arca patet.
  11. Turpe reos empta miseros defendere lingua;
  12. Quod faciat magni, turpe tribunal, opes;
  13. Turpe tori reditu census augere paternos,
  14. Et faciem lucro prostituisse suam.
  15. Gratia pro rebus merito debetur inemptis;
  16. Pro male conducto gratia nulla toro.
  17. Omnia conductor solvit; mercede soluta
  18. Non manet officio debitor ille tuo.
  19. Parcite, formosae, pretium pro nocte pacisci;
  20. Non habet eventus sordida praeda bonos.