Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Devovet imperium tamen haec lenonis avari
  2. Et, quod vos facitis sponte, coacta facit.
  3. Sumite in exemplum pecudes ratione carentes;
  4. Turpe erit, ingenium mitius esse feris.
  5. Non equa munus equum, non taurum vacca poposcit;
  6. Non aries placitam munere captat ovem.
  7. Sola viro mulier spoliis exultat ademptis,
  8. Sola locat noctes, sola licenda venit,
  9. Et vendit quod utrumque iuvat quod uterque petebat,
  10. Et pretium, quanti gaudeat ipsa, facit.
  11. Quae Venus ex aequo ventura est grata duobus,
  12. Altera cur illam vendit et alter emit?
  13. Cur mihi sit damno, tibi sit lucrosa voluptas,
  14. Quam socio motu femina virque ferunt?