Amores
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Stat meretrix certo cuivis mercabilis aere,
- Et miseras iusso corpore quaerit opes;
- Devovet imperium tamen haec lenonis avari
- Et, quod vos facitis sponte, coacta facit.
- Sumite in exemplum pecudes ratione carentes;
- Turpe erit, ingenium mitius esse feris.
- Non equa munus equum, non taurum vacca poposcit;
- Non aries placitam munere captat ovem.