Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. An, quod ubique, tuum est? tua sunt Heliconia tempe?
  2. Vix etiam Phoebo iam lyra tuta sua est?
  3. Cum bene surrexit versu nova pagina primo,
  4. Attenuat nervos proximus ille meos;
  5. Nec mihi materia est numeris levioribus apta,
  6. Aut puer aut longas compta puella comas.'
  7. Questus eram, pharetra cum protinus ille soluta
  8. Legit in exitium spicula facta meum,
  9. Lunavitque genu sinuosum fortiter arcum,
  10. 'Quod' que 'canas, vates, accipe' dixit 'opus!'
  11. Me miserum! certas habuit puer ille sagittas.
  12. Uror, et in vacuo pectore regnat Amor.
  13. Sex mihi surgat opus numeris, in quinque residat:
  14. Ferrea cum vestris bella valete modis!
  15. Cingere litorea flaventia tempora myrto,
  16. Musa, per undenos emodulanda pedes!
  1. Esse quid hoc dicam, quod tam mihi dura videntur
  2. Strata, neque in lecto pallia nostra sedent,
  3. Et vacuus somno noctem, quam longa, peregi,
  4. Lassaque versati corporis ossa dolent?