Civil War
Lucan
Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.
- Quaerere nec quidquam de fato coniugis audes.
- En ratis, ad vestros quae tendit carbasa portus,
- Quid ferat ignoras: et nunc tibi summa pavoris,
- Nuntius armorum tristis, rumorque sinister.
- Victus adest coniux. Quid perdis tempora luctus?
- Cum possis iam flere, times. Tunc puppe propinqua
- Prosiluit, crimenque deum crudele notavit,
- Deformem pallore ducem, vultusque prementem
- Canitie, atque atro squalentes pulvere vestes.
- Obvia nox miserae coelum lucemque tenebris
- Abstulit, atque animam clausit dolor: omnia nervis
- Membra relicta labant: riguerunt corda, diuque
- Spe mortis decepta iacet. Iam fune ligato
- Litoribus, lustrat vacuas Pompeius arenas.
- Quem postquam propius famulae videre fideles,
- Non ultra gemitus tacitos incessere fata
- Permisere sibi, frustraque adtollere terra
- Semianimem conantur heram: quam pectore Magnus
- Ambit, et adstrictos refovet complexibus artus.
- Coeperat in summum revocato sanguine corpus