Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. Tot scelerum fatis premerent? Quod sufficit aevum,
  2. Immemor ut donet belli tibi damna vetustas?
  3. Quae seges infecta surget non decolor herba?
  4. Quo non Romanos violabis vomere manes?
  5. Ante novae venient acies, scelerique secundo
  6. Praestabis nondum siccos hoc sanguine campos.
  7. Omnia maiorum vertamus busta licebit,
  8. Et stantes tumulos, et qui radice vetusta
  9. Effudere suas, victis compagibus, urnas:
  10. Plus cinerum Haemoniae sulcis telluris aratur,
  11. Pluraque ruricolis feriuntur dentibus ossa.
  12. Nullus ab Emathio religasset litore funem