Civil War
Lucan
Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.
- Undique collatis in robur Caesaris armis,
- Summa videns duri Magnus discrimina Martis
- Iam castris instare suis, seponere tutum
- Coniugii decrevit onus, Lesboque remotam
- Te procul a saevi strepitu, Cornelia, belli
- Occulere. Heu quantum mentes dominatur in aequas
- Iusta Venus! Dubium trepidumque ad proelia, Magne,
- Te quoque fecit amor: quod nolles stare sub ictu
- Fortunae, quo mundus erat Romanaque fata,
- Coniux sola fuit. Mentem iam verba paratam
- Destituunt, blandaeque iuvat ventura trahentem
- Indulgere morae, et tempus subducere fatis.
- Nocte sub extrema, pulso torpore quietis,
- Dum fovet amplexu gravidum Cornelia curis
- Pectus, et aversi petit oscula grata mariti:
- Humentes mirata genas, percussaque caeco
- Vulnere, non audet flentem deprendere Magnum.
- Ille gemens: Vita non nunc mihi dulcior, inquit,
- Cum taedet vitae, laeto sed tempore, coniux,
- Venit moesta dies, et quam nimiumque parumque