Civil War
Lucan
Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.
- Vulneribus coguntur equi. Nec profuit ulli
- Cornipedis rupisse moras: neque enim impetus illis
- Incursusque fuit: tantum profertur ad hostes,
- Et spatium iaculis oblato vulnere donat.
- At vagus Afer equos ut primum emisit in agmen,
- Tunc campi tremuere sono: terraque soluta,
- Quantus Bistonio torquetur turbine, pulvis
- Aera nube sua texit, traxitque tenebras.
- Ut vero in pedites fatum miserabile belli
- Incubuit, nullo dubii discrimine Martis
- Ancipites steterunt casus, sed tempora pugnae
- Mors tenuit. Neque enim licuit procurrere contra,
- Et miscere manus. Sic undique septa iuventus
- Cominus obliquis et rectis eminus hastis
- Obruitur: non vulneribus nec sanguine, solum
- Telorum nimbo peritura, ac pondere ferri.
- Ergo acies tantae parum spissantur in orbem:
- Ac, si quis metuens medium correpsit in agmen,
- Vix impune suos inter convertitur enses:
- Densaturque globus, quantum pede prima relato