Civil War
Lucan
Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.
- Quo primum steterint campo, qua lancea dextra
- Exierit. Dum, quae gesserunt fortia, iactant,
- Et dum multa negant, quod solum fata petebant,
- Est miseris renovata fides, atque omne futurum
- Crevit amore nefas. Nam postquam foedera pacis
- Cognita Petreio, seque et sua tradita venum
- Castra videt, famulas scelerata ad proelia dextras
- Excitat, atque hostes turba stipatus inermes
- Praecipitat castris, iunctosque amplexibus ense
- Separat, et multo disturbat sanguine pacem.
- Addidit ira ferox moturas proelia voces:
- Immemor o patriae, signorum oblite tuorum,
- Non potes hoc caussae, miles, praestare senatus,
- Adsertor victo redeas ut Caesare; certe
- Ut vincare, potes. Dum ferrum, incertaque fata,
- Quique fluat multo non deerit vulnere sanguis,
- Ibitis ad dominum, damnataque signa feretis?
- Utque habeat famulos nullo discrimine, Caesar
- Exorandus erit? ducibus quoque vita petenda est?
- Numquam nostra salus pretium mercesque nefandae