Civil War
Lucan
Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.
- Quod bellum civile fuit. Sic fatur, et urbem
- Adtonitam terrore subit. Namque ignibus atris
- Creditur, ut captae, rapturus moenia Romae,
- Sparsurusque deos. Fuit haec mensura timoris:
- Velle putant, quaecumque potest. Non omina festa,
- Non fictas laeto voces simulare tumultu:
- Vix odisse vacat Phoebea palatia complet
- Turba Patrum, nullo cogendi iure senatus,
- E latebris educta suis. Non consule sacrae
- Fulserunt sedes: non proxima lege potestas
- Praetor adest: vacuaeque loco cessere curules,
- Omnia Caesar erat. Privatae curia vocis
- Testis adest. Sedere Patres censere parati,
- Si regnum, si templa sibi, iugulumque senatus,
- Exsiliumque petat. Melius, quod plura iubere
- Erubuit, quam Roma pati. Tamen exit in iram,