Civil War
Lucan
Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.
- Laetificat Magni: queritur quod tuta per aequor
- Terga ferant hostes. Neque enim iam sufficit ulla
- Praecipiti fortuna viro: nec vincere tanti,
- Ut bellum differret, erat. Tunc pectore curas
- Expulit armorum, pacique intentus agebat,
- Quoque modo vanos populi conciret amores,
- Gnarus et irarum caussas, et summa favoris
- Annona momenta trahi. Namque adserit urbes
- Sola fames, emiturque metus, cum segne potentes
- Vulgus alunt. Nescit plebes ieiuna timere.
- Curio Sicanias transcendere iussus in urbes,
- Qua mare tellurem subitis aut obruit undis,
- Aut scidit, et medias fecit sibi litora terras.
- Via illic ingens pelagi, semperque laborant
- Aequora, ne rupti repetant confinia montes.
- Bellaque Sardoas etiam sparguntur in oras.