Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. Occurrant silvae, spatio diffsus inani:
  2. Utque perit magnus nullis obstantibus ignis,
  3. Sic hostes mihi desse nocet: damnumque putamus
  4. Armorum, nisi, qui vinci potuere, rebellent.
  5. Sed si solus eam, dimissis degener armis,
  6. Tunc mihi tecta patent. Iam non exscudere tantum,
  7. Inclusisse volunt. At enim contagia belli
  8. Dira fugant. Dabitis poenas pro pace petita:
  9. Et nihil esse meo discetis tutius aevo,
  10. Quam duce me bellum. Sic postquam fatus, ad urbem
  11. Haud trepidam convertit iter: tunc moenia clausa
  12. Conspicit: et densa iuvenum vallata corona.
  13. Haud procul a muris tumulas surgentis in altum
  14. Telluris parvum diffuso vertice campum
  15. Explicat: haec patiens longo munimine cingi
  16. Visa duci rapes, tutisque aptissima castris.
  17. Proxima pars urbis celsam consurgit in arcem,
  18. Par tumulo, mediisque sedent convallibus arva.
  19. Tunc res immenso placuit statura labore,
  20. Aggere diversos vasto committere colles.