Civil War
Lucan
Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.
- Nil actum credens, cum quid superesset agendum,
- Instat atrox: et adhuc, quamvis possederit omnem
- Italiam, extremo sedeat quod litore Magnus,
- Communem tamen esse dolet: nec rursus aperto
- Vult hostes errare freto, sed molibus undas
- Obstruit, et latum deiectis rupibus aequor.
- Cedit in immensum cassus labor: omnia pontus
- Haurit saxa vorax, montesque immiscet arenis:
- Ut maris Aegaei medias si celsus in undas
- Depellatur Eryx, nullae tamen aequore rupes
- Emineant; vel si convulso vertice Gaurus
- Decidat in fundum penitus stagnantis Averni.
- Ergo ubi nulla vado tenuit sua pondera moles,
- Tunc placuit caesis innectere vincula silvis,
- Roboraque immensis late religare catenis.
- Tales fama canit tumidam super aequora Xerxem