Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. Dux sit in his castris senior, dum miles in illis.
  2. Quo potuit civem populus perducere liber,
  3. Adscendi, supraque nihil, nisi regna, reliqui.
  4. Non privata cupit, Romana quisquis in urbe
  5. Pompeium transire parat. Hinc consul uterque,
  6. Hinc acies statura ducum est. Caesarne senatus
  7. Victor erit? Non tam caeco trahis omnia cursu,
  8. Teque nihil, Fortuna, pudet. Multisne rebellis
  9. Gallia iam lustris aetasque impensa labori
  10. Dant animos? Rheni gelidis quod fugit ab undis,
  11. Oceanumque vocans incerti stagna profundi,
  12. Territa quaesitis ostendit terga Britannis?
  13. An vanae tumuere minae, quod fama furoris
  14. Expulit armatam patriis e sedibus Urbem?
  15. Heu demens, non te fugiunt, me cuncta sequuntur:
  16. Qui cum signa tuli toto fulgentia ponto,
  17. Ante bis exactum quam Cynthia conderet orbem,
  18. Omne fretum metuens pelagi pirata reliquit,
  19. Angustaque domum terrarum in sede poposcit.
  20. Idem ego per Sythici profugum divortia Ponti