Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. Tentandasque ratus moturi militis iras,
  2. Adloquitur tacitas veneranda voce cohortes:
  3. O scelerum ultores, melioraque signa secuti,
  4. O vere Romana manus, quibus arma senatus
  5. Non privata dedit, voti deposcite pugnam.
  6. Ardent Hesperii saevis populatibus agri:
  7. Gallica per gelidas rabies effunditur Alpes:
  8. Iam tetigit sanguis pollutos Caesaris enses.
  9. Di melius, belli tulimus quod damna priores.
  10. Coeperit inde nefas. Iamiam, me praeside, Roma
  11. Supplicium poenamque petat. Neque enim ista vocari
  12. Proelia iusta decet, patriae sed vindicis iram.
  13. Nec magis hoc bellum est, quam cum Catilina paravit
  14. Arsuras in tecta faces, sociusque furoris
  15. Lentulus, exsertique manus vesana Cethegi.
  16. O rabies miseranda ducis! Cum fata Camillis