Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. Excepit tristis convicia festa maritus.
  2. Pignora nulla domus, nulli coiere propinqui.
  3. Iunguntur taciti, contentique auspice Bruto.
  4. Ille nec horrificam sancto dimovit ab ore
  5. Caesariem, duroque admisit gaudia vultu. -
  6. Ut primum tolli feralia viderat arma,
  7. Intonsos rigidam in frontem descendere canos
  8. Passus erat, moestamque genis increscere barbam.
  9. Uni quippe vacat studiisque odiisque carenti,
  10. Humanum lugere genus. - Nec foedera prisci
  11. Sunt tentata tori: iusto quoque robur amori
  12. Restitit. Hi mores, haec duri immota Catonis
  13. Secta fuit: servare modum, finemque tenere,
  14. Naturamque sequi, patriaeque impendere vitam;
  15. Nec sibi, sed toti genitum se credere mundo.
  16. Huic epulae, vicisse famem: magnique penates,