Civil War
Lucan
Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.
- Tunc cum paene caput mundi rerumque potestas
- Mutavit translata locum, Romanaque Samnis
- Ultra Caudinas speravit vulnera Furcas!
- Sulla quoque immensis accessit cladibus ultor.
- Ille quod exiguum restabat sanguinis Urbi
- Hausit: dumque nimis iam putria membra recidit,
- Excessit medicina modum, nimiumque secuta est,
- Qua morbi duxere, manus. Periere nocentes;
- Sed cum iam soli possent superesse nocentes.
- Tum data libertas odiis, resolutaque legum
- Frenis ira ruit. Non uni cuncta dabantur,
- Sed fecit sibi quisque nefas. Semel omnia victor
- Iusserat. Infandum domini per viscera ferrum
- Exegit famulus: nati maduere paterno
- Sanguine. Certatum est, cui cervix caesa parentis