Civil War
Lucan
Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.
- Irrue nocturnus: rumpamus funere taedas,
- Crudelemque toris dominam mactemus in ipsis
- Cum quocumque viro. Nec nos deterreat ausis
- Hesperii Fortuna ducis. Quae sustulit illum
- Imposuitque orbi, communis gloria nobis:
- Nos quoque sublimes Magnus facit. Adspice litus,
- Spem nostri sceleris: pollutos consule fluctus,
- Quid liceat nobis: tumulumque e pulvere parvo
- Adspice Pompeii non omnia membra tegentem.
- Quem metuis, par huius erat. Non sanguine clari:
- Quid refert? nec opes populorum ac regna movemus:
- Ad scelus ingentis fati sumus. Adtrahit illos
- In nostras Fortuna manus. En, altera venit
- Victima nobilior. Placemus caede secunda
- Hesperias gentes. Iugulus mihi Caesaris haustus
- Hoc praestare potest, Pompeii caede nocentes
- Ut populus Romanus amet. Quid nomina tanta
- Horremus, viresque ducis, quibus ille relictis
- Miles erit? Nox haec peraget civilia bella,
- Inferiasque dabit populis, et mittet ad umbras.