Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. Oscula donabit. Crucibus flammisque luemus,
  2. Si fuerit formosa soror. Nil undique restat
  3. Auxilii: rex hinc coniux, hinc Caesar adulter.
  4. Et sumus, ut fatear, tam saeva iudice sontes:
  5. Quem non ex nobis credet Cleopatra nocentem,
  6. A quo casta fuit? Per, te, quod fecimus una
  7. Perdidimusque nefas, perque ictum sanguine Magni
  8. Foedus, ades: subito bellum molire tumultu:
  9. Irrue nocturnus: rumpamus funere taedas,
  10. Crudelemque toris dominam mactemus in ipsis
  11. Cum quocumque viro. Nec nos deterreat ausis
  12. Hesperii Fortuna ducis. Quae sustulit illum
  13. Imposuitque orbi, communis gloria nobis:
  14. Nos quoque sublimes Magnus facit. Adspice litus,