Civil War
Lucan
Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.
- Noctis iter mediae: sed non vesana Pothini
- Mens imbuta semel tam sacra caede, vacabat
- A scelerum motu. Magno nihil ille peremto
- Iam putat esse nefas: habitant sub pectore manes,
- Ultricesque deae dant in nova monstra furorem.
- Dignatur viles isto quoque sanguine dextras,
- Quo Fortuna parat victos perfundere Patres;
- Poenaque civilis belli, vindicta senatus
- Paene data est famulo. Procul hoc avertite, fata,
- Crimen, ut haec Bruto cervix absente secetur.
- In scelus it Pharium Romani poena tyranni,
- Exemplumque perit. Struit audax irrita fatis:
- Nec parat occultae caedem committere fraudi,
- Invictumque ducem detecto Marte lacessit.
- Tantum animi delicta dabant, ut colla ferire
- Caesaris, et socerum iungi tibi, Magne, iuberet:
- Atque haec dicta monet famulos perferre fideles
- Ad Pompeianae socium sibi caedis Achillam,
- Quem puer imbellis cunctis praefecerat armis,
- Et dederat ferrum, nullo sibi iure retento,