Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. Hinc, Abaton quam nostra vocat veneranda vetustas,
  2. Terra potens, primos sentit percussa tumultus,
  3. Et scopuli, placuit fluvii quos dicere venas,
  4. Quod manifesta novi primum dant signa tumoris.
  5. Hinc montes natura vagis circumdedit undis,
  6. Qui Libyae te, Nile, negant: quos inter in alta
  7. It convalle iacens iam molibus unda receptis.
  8. Prima tibi campos permittit apertaque Memphis
  9. Rura, modumque vetat crescendi ponere ripas.
  10. Sic velut in tuta securi pace trahebant
  11. Noctis iter mediae: sed non vesana Pothini
  12. Mens imbuta semel tam sacra caede, vacabat
  13. A scelerum motu. Magno nihil ille peremto
  14. Iam putat esse nefas: habitant sub pectore manes,