Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. Imposuit, longis Caesar producere noctem
  2. Inchoat adloquiis: summaque in sede iacentem
  3. Linigerum placidis compellat Achorea dictis:
  4. O sacris devote senex, quodque arguit aetas,
  5. Non neglecte deis, Phariae primordia gentis,
  6. Terrarumque situm, vulgique edissere mores,
  7. Et ritus formasque deum: quodcumque vetustis
  8. Insculptum est adytis, profer, noscique volentes
  9. Prode deos. Si Cecropium sua sacra Platonem
  10. Maiores docuere tui: quis dignior umquam
  11. Hoc fuit auditu, mundique capacior hospes?
  12. Fama quidem generi Pharias me duxit ad urbes,
  13. Sed tamen et vestri. Media inter proelia semper
  14. Stellarum coelique plagis superisque vacavi,
  15. Nec meus Eudoxi vincetur Fastibus annus.
  16. Sed cum tanta meo vivat sub pectore virtus,
  17. Tantus amor veri, nihil est quod noscere malim,
  18. Quam fluvii caussas per saecula tanta latentes,
  19. Ignotumque caput. Spes sit mihi certa videndi
  20. Niliacos fontes, bellum civile relinquam.