Civil War
Lucan
Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.
- Nec non infelix ferro mollita iuventus
- Atque exsecta virum. Stat contra fortior aetas,
- Vix ulla fuscante tamen lanugine malas.
- Discubuere illic reges, maiorque potestas
- Caesar: et immodice formam fucata nocentem,
- Nec sceptris contenta suis, nec fratre marito,
- Plena maris rubri spoliis, colloque comisque
- Divitias Cleopatra gerit, cultuque laborat.
- Candida Sidonio perlucent pectora filo,
- Quod Nilotis acus compressum pectine Serum
- Solvit, et extenso laxavit stamina velo.
- Dentibus hic niveis sectos Atlantide silva
- Imposuere orbes; quales ad Caesaris ora
- Nec capto venere Iuba. Pro! caecus et amens
- Ambitione furor, civilia bella gerenti
- Divitias aperire suas, incendere mentem
- Hospitis armati. Non sit licet ille nefando
- Marte paratus opes mundi quaesisse ruina:
- Pone duces priscos et nomina pauperis aevi,
- Fabricios Curiosque graves: hic ille recumbat