Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
consules in privato abditi nihil pro magistratu agere, nisi quod expressum senatus consulto est, ut dicerent comitiorum causa. Q. Fabium Ambustum dixerunt
et P. Aelium Paetum magistrum equitum;
quibus vitio creatis suffecti M. Aemilius Papus dictator, L. Valerius Flaccus magister equitum. nec per eos comitia habita; et quia taedebat populum omnium magistratuum eius anni, res ad interregnum rediit. interreges Q. Fabius Maximus, M. Valerius Corvus.
is consules creavit Q. Publilium Philonem tertiunm et L. Papirium Cursorem iterum dubio consensu civitatis, quod nulli ea tempestate duces clariores essent.
quo creati sunt die, eo — sic enim placuerat patribus — magistratum inierunt, sollemnibusque senatus consultis perfectis de pace Caudina rettulerunt; et Publilius,
penes quem fasces erant, “dic, Sp. Postumi,” inquit. qui ubi surrexit, eodem illo vultu, quo sub iugum missus erat,
“haud sum ignarus” inquit, “consules, ignominiae, non honoris causa me primum excitatum