Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

neque illis sociorum comitas vultusque benigni et adloquia non modo sermonem elicere, sed ne ut oculos quidem attollerent aut consolantes amicos contra intuerentur efficere poterant:

adeo super ^ maerorem pudor quidam fugere conloquia et coetus hominum cogebat.

postero die cum iuvenes nobiles, missi a Capua, ut proficiscentes ad finem Campanum prosequerentur,

revertissent vocatique in curiam percunctantibus maioribus natu multo sibi maestiores et abiectioris animi visos referrent: adeo silens ac prope mutum agmen incessisse;

iacere indolem illam Romanam, ablatosque cum armis animos; non reddere salutem salutantibus, non dare responsum, non hiscere quemquam prae metu potuisse, tamquam ferentibus adhuc cervicibus iugum, sub quod missi essent;

habere Samnites victoriam non praeclaram solum sed etiam perpetuam, cepisse enim eos non Romam, sicut ante Gallos, sed, quod multo bellicosius fuerit, Romanam virtutem ferociamque: —