Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
et venientibus
neque illis sociorum comitas vultusque benigni et adloquia non modo sermonem elicere, sed ne ut oculos quidem attollerent aut consolantes amicos contra intuerentur efficere poterant:
adeo super ^ maerorem pudor quidam fugere conloquia et coetus hominum cogebat.
postero die cum iuvenes nobiles, missi a Capua, ut proficiscentes ad finem Campanum prosequerentur,
revertissent vocatique in curiam percunctantibus maioribus natu multo sibi maestiores et abiectioris animi visos referrent: adeo silens ac prope mutum agmen incessisse;
iacere indolem illam Romanam, ablatosque cum armis animos; non reddere salutem salutantibus, non dare responsum, non hiscere quemquam prae metu potuisse, tamquam ferentibus adhuc cervicibus iugum, sub quod missi essent;
habere Samnites victoriam non praeclaram solum sed etiam perpetuam, cepisse enim eos non Romam, sicut ante Gallos, sed, quod multo bellicosius fuerit, Romanam virtutem ferociamque: —
cum haec dicerentur audirenturque et deploratum paene Romanum nomen in concilio sociorum fidelium esset,
dicitur Ofillius Calavius, Ovi filius, clarus genere factisque, etiam aetate verendus, longe aliter se habere rem dixisse:
silentium illud obstinatum fixosque in terram oculos et surdas ad omnia solacia aures et pudorem intuendae lucis ingentem molem irarum ex alto animi cientis indicia esse.