Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
ita traducti sub iugum et, quod paene gravius erat, per hostium oculos, cum e saltu evasissent, etsi velut ab inferis extracti primum lucem adspicere visi sunt, tamen ipsa lux ita deforme intuentibus agmen omni morte tristior fuit.
cum ante noctem Capuam pervenire possent, incerti de fide sociorum et quod pudor praepediebat, circa viam procul Capua omnium egena corpora humi prostraverunt.
quod ubi est Capuam nuntiatum, evicit miseratio iusta sociorum superbiam ingenitam Campanis.
confestim insignia sua consulibus, fasces lictoribus, arma equos, vestimenta commeatus militibus benigne mittunt;
et venientibus
neque illis sociorum comitas vultusque benigni et adloquia non modo sermonem elicere, sed ne ut oculos quidem attollerent aut consolantes amicos contra intuerentur efficere poterant:
adeo super ^ maerorem pudor quidam fugere conloquia et coetus hominum cogebat.
postero die cum iuvenes nobiles, missi a Capua, ut proficiscentes ad finem Campanum prosequerentur,
revertissent vocatique in curiam percunctantibus maioribus natu multo sibi maestiores et abiectioris animi visos referrent: adeo silens ac prope mutum agmen incessisse;
iacere indolem illam Romanam, ablatosque cum armis animos; non reddere salutem salutantibus, non dare responsum, non hiscere quemquam prae metu potuisse, tamquam ferentibus adhuc cervicibus iugum, sub quod missi essent;