Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

et Fabius simul concordiae causa, simul ne humillimorum in manu comitia essent, omnem forensem turbam excretam in quattuor tribus coniecit urbanasque eas appellavit.

adeoque rem acceptam gratis animis ferunt, ut Maximi cognomen, quod tot victoriis non pepererat, hac ordinum temperatione pareret. ab eodem institutum dicitur, ut equites idibus Quinctilibus transveherentur.

563

Coloniae deductae sunt Sora et Alba et Carseoli. Marsi in deditionem accepti sunt. collegium augurum ampliatum est, ut essent novem, cum antea quaterni fuissent. lex de provocatione ad populum a M. Valerio consule tertio tunc lata est. duae tribus adiectae sunt, Aniensis et Terentina. Samnitibus bellum indictum est et adversus eos saepe prospere pugnatum est. cum adversus Etruscos, Umbros, Samnites, Gallos P. Decio et Q. Fabio ducibus pugnaretur et Romanus exercitus in magno discrimine esset, P. Decius, secutus patris exemplum, devovit se pro exercitu et morte sua victoriam eius pugnae populo Romano dedit. Papirius Cursor Samnitium exercitum, qui iure iurando obstrictus, quo maiore constantia virtutis pugnaret, in aciem descenderat, fudit. census actus est, lustrum conditum; censa sunt civium capita milia ducenta septuaginta duo et trecenta viginti.

L. Genucio Ser. Cornelio consulibus ab externis ferme bellis otium fuit. Soram atque Albam coloniae deductae. Albam in Aequos sex milia colonorum scripta. Sora agri Volsci fuerat, sed possederant Samnites;

eo quattuor milia hominum missa.

eodem anno Arpinatibus Trebulanisque civitas data. Frusinates tertia parte agri damnati, quod Hernicos ab eis sollicitatos conpertum, capitaque coniurationis eius quaestione ab

564
consulibus ex senatus consulto habita virgis caesi ac securi percussi.

tamen ne prorsus inbellem agerent annum, parva expeditio in facta est, quod nuntiabatur ex spelunca quadam excursiones armatorum in agros fieri.

in speluncam penetratum cum signis est, et ex loco obscuro multa vulnera accepta maximeque lapidum ictu, donec altero specus eius ore — nam pervius erat — invento utraeque fauces congestis lignis accensae.

ita intus fumo ac vapore ad duo milia armatorum, ruentia novissime in ipsas flammas, dum evadere tendunt, absumpta.

M. Livio Dentre iM. Aemilio consulibus redintegratum Aequicum bellum. coloniam aegre patientes velut arcem suis finibus inpositam summa vi expugnare adorti ab ipsis colonis pelluntur.

ceterum Romae terrorem fecere, quia vix credibile erat tam adfectis rebus solos per se Aequos ad bellum coortos, ut tumultus eius causa dictator diceretur C. Iunius Bubulcus.

is cum M. Titinio magistro equitum profectus primo congressu Aequos subegit ac, die octavo triumphans in urbem cum redisset, aedem Salutis, quam consul voverat, censor locaverat, dictator dedicavit.

eodem anno classis Graecorum Cleonymo duce Lacedaemonio ad Italiae litora adpulsa Thurias urbem in Sallentinis cepit.

adversus hunc hostem consul Aemilius missus proelio uno fugatum conpulit in naves. Thuriae redditae veteri cultori, Sallentinoque agro pax parta.