Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

eodem anno aedes Salutis a C. Iunio Bubulco censore locata est, quam consul bello Samnitium voverat. ab eodem collegaque eius M. Valerio Maximo viae per agros publica inpensa factae.

et cum Carthaginiensibus eodem anno foedus tertio renovatum, legatisque eorum, qui ad id venerant, comiter munera missa.

dictatorem idem annus habuit P. Cornelium Scipionem cum magistro equitum P. Decio Mure.

ab his, propter quae creati erant, comitia consularia habita, quia neuter consulum potuerat bello abesse. creati consules L. Postumius, Ti. Minucius. hos consules Piso Q. Fabio et P. Decio suggerit,

biennio exempto, quo Claudium Volumniumque et Cornelium cum Marcio consules factos tradidimus.

memoriane fugerit in annalibus digerendis, an consulto binos consules, falsos ratus, transcendent, incertum est.

eodem anno in campum Stellatem agri Campani Samnitium incursiones factae.

itaque ambo consules in Samnium missi cum diversas regiones, Tifernum Postumius, Bovianum Minucius petisset, Postumi prius ductu ad Tifernum pugnatum.

alii dubie Samnites victos ac viginti milia hominum capta tradunt, alii Marte aequo discessum,

et Postumium, metum simulantem, nocturno itinere clam in montes copias abduxisse, hostes secutos duo milia inde locis munitis et ipsos consedisse.

consul, ut stativa tuta copiosaque — et ita erant — petisse videretur, postquam et munimentis castra firmavit et omni apparatu rerum utilium instruxit,

relicto firmo praesidio de vigilia tertia, qua duci proxime potest, expeditas legiones ad collegam, et ipsum adversus alios sedentem, ducit.

ibi auctore Postumio Minucius cum hostibus signa confert, et, cum anceps proelium in multum diei processisset, Postumius integris legionibus defessam iam aciem hostium inproviso invadit.

itaque cum lassitudo ac vulnera fugam quoque praepedissent, occidione

559
occisi hostes, signa unum et viginti capta atque inde ad castra Postumi perrectum.

ibi duo victores exercitus perculsum iam fama hostem adorti fundunt, fugantque;