Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

et sinistrum crus ocrea tectum; galeae cristatae, quae speciem magnitudini corporum adderent. tunicae auratis militibus versicolores, argentatis linteae candidae. his dextrum cornu datum; illi in sinistro consistunt.

notus iam Romanis apparatus insignium armorum fuerat, doctique a ducibus erant horridum militem esse debere, non caelatum auro et argento, sed ferro et animis fretum;

quippe illa praedam verius quam arma esse, nitentia ante rem, deformia inter sanguinem et vulnera;

virtutem esse militis decus, et omnia illa victoriam sequi et ditem hostem quamvis pauperis victoris praemium esse.

his Cursor vocibus instinctos milites in proelium ducit. dextro ipse cornu consistit, sinistro praefecit magistrum equitum. est concursum,