Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
quis enim ea tuebitur? inbellis
an a Veis exercitum Camillumque ducem inplorabunt? hic omnes spes opesque sunt, quas servando patriam servamus, dedendo ad necem patriam deserimus ac prodimus.
“at foeda atque ignominiosa deditio est.” sed ea caritas patriae est, ut tam ignominia quam morte nostra, si opus sit, servemus.
subeatur ergo ista, quantacumque est, indignitas et pareatur necessitati, quam ne di quidem superant. ite, consules, redimite armis civitatem, quam auro maiores vestri redemerunt.”
consules profecti ad Pontium in conloquium, de foedere victor agitaret, negarunt iniussu populi foedus fieri posse nec sine fetialibus caerimoniaque alia sollemni.
itaque non, ut vulgo credunt Claudiusque etiam scribit, foedere pax Caudina, sed per sponsionem facta est.
quid enim aut sponsoribus in foedere opus esset aut obsidibus, ubi precatione res transigitur, per quem populum fiat, quo minus legibus dictis stetur, ut eum ita Iuppiter feriat, quem ad rodum a fetialibus porcus feriatur?
spoponderunt consules, legati, quaestores, tribuni militum, nominaque omniur, qui spoponderunt, extant, ubi, si ex foedere acta res esset, praeterquam duorum fetialium non extarent;
et propter necessariam foederis obsides etiam sescenti equites imperati, qui capite luerent, si pacto non staretur.
inde statutum tradendis obsidibus exercituque inermi mittendo. Redintegravit luctum in castris consulum adventus, ut vix ab iis abstinerent ranus, quorum temeritate in eum locum deducti essent, quorum ignavia foedius inde, quam venissent, abituri: