Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

satis est aut diem aut mensem censurae adicere? triennium, inquit, et sex menses ultra, quam licet Aemilia lege, censuram geram et solus geram.

hoc quidem iam regno simile est. an collegam subrogabis, quem ne in demortui quidem

544
locum subrogari fas est?

paenitet enim, quod antiquissimum sollemne et solum ab ipso, cui fit, institutum deo ab nobilissimis antistitibus eius sacri ad servorum ministerium religiosus censor deduxisti,

gens antiquior originibus urbis huius, hospitio deorum inmortalium sancta, propter te ac tuam censuram intra annum ab stirpe extincta est, nisi universam rem publicam eo nefario obstrinxeris, quod ominari etiam reformidat animus.

urbs eo lustro capta est, quo demortuo collega C. Iulio censore L. Papirius Cursor, ne abiret magistratu, M. Cornelium Maluginensem collegam subrogavit.

et quando modestior illius cupiditas fuit quam tua, Appi? nec solus nec ultra finitum lege tempus L. Papirius censuram gessit; tamen neminem invenit, qui se postea auctorem sequeretur; omnes deinceps censores post mortem collegae se magistratu abdicarunt.