Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

“dic agedum” inquit, “ Claudi, quidnam facturus fueris, si eo tempore, quo C. Furius et M. Geganius censores fuerunt, censor fuisses.”

negare Appius interrogationem tribuni magno opere ad causam pertinere suam;

nam etsi tenuerit lex Aemilia eos censores, quorum in magistratu lata esset, quia post illos censores creatos legem populus iussisset quodque postremum iussisset, id ius ratumque esset, non tamen aut se aut eorum quemquam, qui post legem latam creati censores essent, teneri ea lege potuisse.

haec sine ullius adsensu cavillante Appio “en” inquit, “Quirites, illius Appi progenies, qui decemvir in annum creatus altero anno se ipse creavit,

tertio nec ab se nec ab ullo creatus privatus fasces et imperium obtinuit nec ante continuando abstitit magistratu, quam obruerent eum male parta, male gesta, male retenta imperia.

haec est eadem familia, Quirites, cuius vi atque iniuriis conpulsi extorres patria Sacrum montem cepistis;