Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
dicto paretur. consul, ubi armatos paratosque vidit, signa extra vallum proferri iussit et procul hoste instruxit aciem. .
et prius sol meridie se inclinavit, quam telum hinc aut illinc emissum est. inde, ne infecta re abiretur, clamor ab Etruscis oritur concinuntque tubae et signa inferuntur; nec segnius a Romanis pugna initur.
concurrunt infensis animis; numero hostis, virtute Romanus superat, anceps proelium multos utrimque
et fortissimum quemque absumit, nec prius inclinata res est, quam secunda acies Romana ad prima signa, integri fessis, successerunt.
Etrusci, quia nullis recentibus subsidiis fulta prima acies fuit, ante signa circaque omnes ceciderunt. nullo umquam proelio fugae minus nec plus caedis fuisset, ni obstinatos mori Tuscos nox texisset, ita ut victores prius quam victi pugnandi finem facerent.
post occasum solis signum receptui datum est; nocte utroque in castra reditum.
deinde quicquam eo anno rei memoria digna apud Sutrium gestum est, quia et ex hostium exercitu prima tota acies deleta uno proelio fuerat subsidiariis modo relictis, vix quod satis esset ad castrorum praesidium,
et apud Romanos tantum vulnerum fuit, ut plures post proelium saucii decesserint quam ceciderant in acie.
Q. Fabius, insequentis anni consul, bellum ad Sutrium excepit, collega Fabio C. Marcius Rutilus datus est.
ceterum et Fabius supplementum ab Roma adduxit et novus exercitus domo accitus Etruscis venit. anni iam erant,